Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.16.1 | Cic. Fam. 13.16.3 (English) | >>Cic. Fam. 13.17.1 |
13.16.1
P . Crassum ex omni nobilitate adulescentem dilexi plurimum et ex eo cum ab ineunte eius aetate bene speravissem ,
tum perbone existimare coepi eximus iudiciis quae de eo feceras cognitis . eius libertum Apollonium iam tum equidem cum ille viveret et magni faciebam et probabam ; erat enim et studiosus Crassi et ad eius optima studia vehementer aptus ; itaque ab eo admodum diligebatur .
13.16.2
post mortem
to autem Crassi eo mihi etiam dignior visus est quem in fidem atque amicitiam meam reciperem , quod eos a se observandos et colendos putabat , quos ille dilexisset et quibus carus fuisset . itaque et ad me in Ciliciam venit multisque in rebus mihi magno usui fuit et fides eius et prudentia et , ut
opinor , tibi in Alexandrino bello , quantum studio et fidelitate consequi potuit , non defuit .
13.16.3
quod cum speraret te quoque
ita existimare , in Hispaniam ad te maxime ille quidem suo
consilio sed etiam me auctore est profectus . cui ego commendationem non sum pollicitus , non quin eam valituram apud te arbitrarer , sed neque egere mihi commendatione videbatur , qui et in bello tecum fuisset et propter memoriam Crassi de tuis unus esset , et , si uti commendationibus vellet , etiam per alios eum videbam id consequi posse ; testimonium mei de eo iudici , quod et ipse magni
aestimabat et ego apud te valere eram expertus , ei libenter dedi .
doctum igitur hominem cognovi et studiis optimis
deditum , idque a puero ; nam domi meae cum Diodoto Stoico , homine meo iudicio eruditissimo , multum a puero
fuit . nunc autem incensus studio rerum tuarum eas litteris Graecis mandare cupiebat . posse arbitror ; valet ingenio , habet usum , iam pridem in eo genere studi litterarumque versatur , satis facere immortalitati laudum tuarum mirabiliter cupit .
13.16.4
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.16.1 | Cic. Fam. 13.16.3 (English) | >>Cic. Fam. 13.17.1 |